- CHALNE vel CHALANE
- CHALNE, vel CHALANEcivitas quam aedificavit Assur. Gen. c. 10. v. 12. De qua sic Bochart. in Phaleg. l. 1. c. 8. Una, inquit, e 4. urbibus, quas in terra Sinhar condidit Nimrod, Chalne dicitur, vel Chalane. Gen. c. 10. v. 10. I. e. Ctesiphon, quae ad Tigrim erat. Non satis autem scio, quibus machinis turrim Babylonicam eo transtulerint ex Babylone Graeci interpretes, apud quos ita loquitur Esaii. c. 10. v. 9. ουκ ἔλαβον τὴν χώραν τὴν ἐπάνω βαβνλῶνος καὶ Χαλάνης, οὗ ὁ πύργος ᾠκοδομήθη; In quem locum Basilius: Πύργον μὲν οὖν ἐκεῖνον λέγει τὸν ἀρχαῖον, ὃν ἐν τῷ Χεναὰρ ᾠκοδόμησαν. Et Cyrillus, Χαλάνη οὗ ὁ πύργος ᾡκοδομήθη πραρ` τῶ ἀρχαιοτέρων, κεῖται μὲν ἐν ἐχάτοις τρόπον τινὰ τῆς ἐῴας μέρεσι, ἐπέκεινα δὲ τῆς Βαβυλωνίων χωράς τε καὶ γῆς. Hinc Gregorius Nazianzenus, Oratione 16. ὁ ἐν Χαλάνῃ πυργὸς, ὃς καλῶς τὰς γλώςςας ἐμέρισς. Et Constantinus Manasses, in Historica Synopsi,Οἰκοδομεῖν μὲν ἤρξαντο τὸν πύργον τῆς Χαλάνης.Unde Eustath. in l. 1. Iliad. Οἱ μέντοι τῆς ἡμετέρας θείας αὐλῆς μέροπας τοὺς ἀνθρώπους ἐπικληθῆναί φασιν ἀπὸ τȏυ μερισμοῦ ἤτοι διαμερισμοῦ τῆς ὀπὸς, ὃν ἔπαθον μετα τὸν τῆς Χαλάνης πύργον. Sed Hieronymus recte monet, 70. interpretes addentes de suo regionem trans Babylonem interpretaci sunt, et Chalanem, ubi aedificata est turris. Mihi originem exquirenti tam depravatae interpretationis, aliud nihil succurrit, quam in illis verbis, Annon Chalnon sicut Carchemis? Graecos ex sicut Carchemis fecisse in ea munitio suit: quod interpretati sunt de turri Babylonica. Gap desc: Hebrew Graecum χαράκωμα est; huius plurale Gap desc: Hebrew pro Ebraeo Gap desc: Hebrew legitur Deuteron. c. 10. v. 20. in Ionathanis paraphrasi. Alibi autem melius scribitur Gap desc: Hebrew. Huius autem nomen varie scribitur Chalne Gen. c. 10. et Amos c. 6. v. 2. Chalno Esai. c. 10. v. 9. Channe Ezech. c. 27. v. 23. Illam confert Amos Propheta cum magnis urbibus: Transite, inquit, Chalnem et videte, et inde ite Hamath magnam, et descendite in Gath Palaestinorum, an sint meliores regnis istis? Vide Virum magnum, in Phaleg. l. 4. c. 18. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.